Online Bible

- Reklamy -

Lamentationes 1 - Vulgata latina

1 civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.


Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Aleph Quomodo sedet sola

2 et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.


Beth Plorans ploravit in nocte,

3 et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.


Ghimel Migravit Judas propter afflictionem,

4 qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.


Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint

5 inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.


He Facti sunt hostes ejus in capite ;

6 omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.


Vau Et egressus est a filia Sion

7 et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.


Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,

8 propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.


Heth Peccatum peccavit Jerusalem,

9 nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.


Teth Sordes ejus in pedibus ejus,

10 ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.


Jod Manum suam misit hostis

11 et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !


Caph Omnis populus ejus gemens,

12 attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.


Lamed O vos omnes qui transitis per viam,

13 et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.


Mem De excelso misit ignem in ossibus meis,

14 in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.


Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;

15 de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.


Samech Abstulit omnes magnificos meos Dominus

16 et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.


Ain Idcirco ego plorans,

17 non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.


Phe Expandit Sion manus suas ;

18 quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.


Sade Justus est Dominus,

19 et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.


Coph Vocavi amicos meos,

20 conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.


Res Vide, Domine, quoniam tribulor :

21 et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.


Sin Audierunt quia ingemisco ego,

22 et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

Následuj nás:



Reklamy